TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid enim mihi facere potuerunt, quia «expugnaverunt me a juventute mea?» Exercuerunt me, non oppresserunt. Valuerunt mihi sicut ignis ad aurum, non sicut ignis ad fenum. Ignis enim accedens ad aurum, sordem tollit; accedens ad fenum, in cinerem vertit. «Etenim non potuerunt mihi,» quia non consensi, quia non me fecerunt quales sunt ipsi. «Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, longe fecerunt injustitiam suam.» Fecerunt quod tolerem, et non fecerunt cui consentirem. Jam ergo injustitia ipsorum longe est a me. Mali mixti sunt bonis, non solum in saeculo, sed et in ipsa intus Ecclesia mali mixti sunt bonis. Nostis, et probastis; et magis probabitis, si boni fueritis. «Cum» enim «crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania» 18Matth. XIII, 27-43 . Nulli apparent mali in Ecclesia, nisi ei qui fuerit bonus. Nostis ergo quia mixti sunt, et semper et ubique dicit Scriptura quia non separabuntur, nisi in fine. Sic, quomodo mixti sunt, longe sunt a se. Ne quis ergo ex eo quod mixti sunt mali inter bonos, putaret iniquitatem esse juxta justitiam, «Non potuerunt,» inquit, «mihi;» id est, dixerunt, et male dixerunt, «Manducemus et bibamus; cras enim moriemur.» Non corruperunt sermones mali mores bonos: in eo quod audivi a Deo, non cessi sermonibus hominum. Fecerunt mihi peccatores quod portarem. non cui commiscerer, et facta est iniquitas eorum longe a me. Quid enim tam prope, quam duo homines in una Ecclesia? quid tam longe, quam iniquitas a justitia? Ubi enim consensio, ibi propinquitas. Ligantur duo, et mittuntur ad judicem; latro, et colligatus: ille sceleratus, ille innocens, una catena ligantur, et longe sunt a se. Quantum longe sunt a se? Quantum longe est scelus ab innocentia. Ecce isti longe sunt ab invicem. Alius latro in Hispania facit scelera, proximus ei est qui facit in Africa. Quantum proximus? Quantum sibi junguntur scelus et scelus, quantum sibi junguntur latrocinium et latrocinium. Nemo ergo timeat mixtos sibi corpore malos. Longe ab illis sit corde, et securus portat quod non timet: «Longe fecerunt injustitiam suam.»

Notes

  1. 18. Matth. XIII, 27-43