TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jamvero recordetur unusquisque vestrum, cum Deo vellet cor applicare, ejusque suavi jugo, recedens a pristinis ignorantiae suae desideriis, devotum animum subdere, carnalibusque hujus mundi factis (in quibus sine fructu laborabat, tanquam in Aegypto lateres sub dura dominatione diaboli faceret), audita voce Domini dicentis, «Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam» 16Matth. XI, 28 , desertis atque abjectis sub levem Christi sarcinam currere: recordetur ergo unusquisque vestrum quemadmodum omnia saecularia impedimenta cesserunt, dissuadentium voces aut erumpere non ausae sunt, aut considerato Christi nomine per omnes terras exaltato et honorato tremefactae siluerunt. Ergo, «Mare vidit et fugit:» ut tibi sine contradictione ad libertatem spiritualem panderetur via.

Notes

  1. 16. Matth. XI, 28