TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne sileas a me: ad te, Domine, clamavi, Deus meus ne separes unitatem Verbi tui ab eo quod homo sum. Nequando sileas a me: et cro similis descendentibus in lacum: ex eo enim quod aeternitas Verbi tui non intermittit unire se mihi, fit ut non sim talis homo quales sunt caeteri, qui nascuntur in profundam miseriam saeculi hujus, ubi tanquam sileas, non cognoscitur Verbum tuum. Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum: dum crucifigor, ad eorum salutem, qui credentes fiunt templum sanctum tuum.