TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Post occulta ergo Filii, de quibus in hoc psalmo multa dicta sunt, erunt manifesta Filii, de quibus pauca in fine ejusdem psalmi nunc dicta sunt: ex his autem titulus factus est, quae majorem hic partem tenent. Potest et ipse dies adventus Domini recte numerari inter occulta Filii, quamvis ipsa Domini praesentia manifesta futura sit; de illo enim die dictum est quod nemo eum sciret, neque Angeli, nec Virtutes, neque Filius hominis 62Matth. XXIV, 36: quid ergo tam occultum, quam id quod etiam ipsi judici occultum esse dictum est, non ad cognoscendum, sed ad prodendum? De occultis autem Filii, etiam si quisquam non Dei Filium subaudire voluerit, sed ipsius David, cujus nomini totum Psalterium tribuitur, nam Davidici utique Psalmi appellantur, voces illas audiat quibus Domino dicitur; Miserere nostri, fili David 63Id. XX, 30 ; atque ita etiam hoc modo eumdem Dominum Christum intelligat, de cujus occultis ipse psalmus inscriptus est. Sic enim etiam ab angelo dicitur: Dabit illi Deus sedem David patris sui 64Luc. I, 32 . Nec illa sententia huic intellectui contraria est, qua idem Dominus quaerit a Judaeis, Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis 65Matth. XXII, 44 . Dictum est enim imperitis, qui quamvis venturum Christum sperarent, secundum hominem tamen eum exspectarent, non secundum quod Virtus et Sapientia Dei est. Docet ergo ibi fidem verissimam et sincerissimam, ut et Dominus sit regis David, secundum quod est Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia 66Joan. I, 1; et filius, secundum quod factus est ei ex semine David secundum carnem 67Rom. I, 3. Non enim dicit, Non est filius David Christus; sed, Si jam tenetis quod filius sit ejus, discite quomodo sit Dominus ejus; nec teneatis in Christo quod filius hominis est, ita enim filius David est; relinquatis quod Filius Dei est, ita enim Dominus ejus est.

Notes

  1. 62. Matth. XXIV, 36
  2. 63. Id. XX, 30
  3. 64. Luc. I, 32
  4. 65. Matth. XXII, 44
  5. 66. Joan. I, 1
  6. 67. Rom. I, 3