TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] In petra exaltavit me: et ut manifestum etiam fieret ad salutem, quod credidi, in sua firmitate fecit eminere confessionem meam, Et nunc ecce exaltavit caput meum super inimicos meos: quid mihi servat in finem, quando et nunc cum corpus mortuum est propter peccatum 2Rom. VIII, 10, sentio ecce mentem meam servire legi Dei, nec duci captivam sub rebellante lege peccati 3Id. VII, 22, etc.? Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis: consideravi orbem credentem in Christum; et in eo quod pro nobis temporaliter Deus humiliatus est, gaudens laudavi eum: tali enim hostia delectatur. Cantabo et psallam Domino: corde atque opere laetabor in Domino.

Notes

  1. 2. Rom. VIII, 10
  2. 3. Id. VII, 22, etc.