TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Agglutinata est anima mea post te. Videte desirantem, videte sitientem, videte quomodo haeret Deo. Nascatur in vobis iste affectus. Si jam germinat, compluatur, et crescat: perveniat ad tale robur ut et vos dicatis ex toto corde, Agglutinata est anima mea post te. Ubi est ipsum gluten? Ipsum gluten charitas est. Charitatem habe, quo glutine agglutinetur anima tua post Deum. Non cum Deo, sed post Deum; ut ille praecedat, tu sequaris. Qui enim voluerit Deum antecedere, consilio suo vult vivere, et non vult sequi praecepta Dei. Propterea et Petrus repulsus est, quando voluit consilium dare Christo passuro pro nobis. Adhuc enim infirmus erat Petrus, et quanta utilitas esset generis humani in sanguine Christi non noverat: Dominus autem qui venerat redimere nos, et dare pretium pro nobis sanguinem suum, coepit praedicare passionem suam. Expavit Petrus quasi moriturum Dominum, quem volebat hic semper vivere quomodo illum videbat, quia carnalibus oculis deditus, carnali affectu circa Dominum tenebatur; et ait illi: Absit a te, Domine; propitius esto tibi. Et Dominus: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 24Matth. XVI, 22, 23 . Quare, quae sunt hominum? Quia antecedere me vis, redi post me, ut sequaris me: ut jam sequens Christum diceret, Agglutinata est anima mea post te. Merito annectit: Me suscepit dextera tua. Agglutinata est post te anima mea; me suscepit dextera tua. Dixit hoc Christus in nobis: id est, in homine quem gestabat pro nobis, quem offerebat pro nobis, dixit hoc. Dicit hoc et Ecclesia in Christo, dicit in capite suo; quia et ipsa passa est hic persecutiones magnas, et singillatim etiam modo patitur. Quis enim pertinens ad Christum, non variis tentationibus agitatur, et quotidie agit cum illo diabolus et angeli ejus, ut pervertatur qualibet cupiditate, qualibet suggestione, aut promissione lucri, vel terrore damni, vel promissione vitae, vel terrore mortis, aut alicujus potentis inimicitiis, aut alicujus potentis amicitiis? Omnibus modis instat diabolus, quemadmodum dejiciat; et in persecutionibus vivimus, et habemus perpetuos inimicos, diabolum et angelos ejus: sed non timeamus. Sic sunt diabolus et angeli ejus, quasi milvi: sub illius gallinae alis sumus, et non nos potest contingere; gallina enim quae nos protegit, fortis est. Infirma est propter nos; sed fortis est in se Dominus noster Jesus Christus, ipsa sapientia Dei. Ergo dicit hoc et Ecclesia: Agglutinata est anima mea post te; me suscepit dextera tua.

Notes

  1. 24. Matth. XVI, 22, 23