TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Facta sunt haec; missi sunt Apostoli, pertulerunt pressuras. Numquid modo tantas ferimus ut audiamus haec, quantas illi ut seminarent haec? Non. Erit ergo, fratres, infructuosus labor noster? Non. Video constipationem vestram, sed et vos videtis sudorem nostrum. Si toleramus, et conregnabimus 45II Tim. II, 12. Ecce facta sunt illa. Ex illis ovibus missis in medium luporum et memorias martyrum celebramus. Locus iste, quando martyris beati corpus percussum est, lupis plenus erat: vicit tot lupos una ovis capta, et implevit locum ovibus ovis occisa. Saeviebat tunc mare ingentibus persequentium fluctibus, ibat in aridam sitientem coelum Dei. Modo autem per illa quae illi passi sunt, qui aciem ruperunt, glorificatum est nomen Christi: occupavit etiam ipsas potestates ambulans super capita tumentium gurgitum. Et quia ista facta sunt, modo etiam qui vident, nondum credentes, conventicula nostra, celebrationes, solemnitates, laudes jam manifestas et publicas Dei nostri, putatis eos non dolere, putatis non fremere? Sed nunc impletur quod de illis dictum est: Peccator videbit, et irascetur. Quid ergo, quia irascetur? Ne timeas, ovis, lupum. Modo minas eorum et fremitus non timeatis. Irascitur: sed quid sequitur? Dentibus suis frendet et tabescet 46Psal. CXI, 10 .

Notes

  1. 45. II Tim. II, 12
  2. 46. Psal. CXI, 10