[«vers.» 9-11.] «Domus» autem «Israel speravit in Dominum. Spes» enim «quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» 34Rom. VIII, 24, 25 . Sed ut perduret usque in finem ipsa patientia, «Adjutor eorum et protector eorum est.» An fortasse spirituales (a quibus carnales instruuntur in spiritu mansuetudinis, quia ipsi tanquam superiores pro inferioribus supplicant) jam vident, et illis jam res est quae adhuc inferioribus spes est? Non est ita: nam et «domus Aaron speravit in Dominum.» Ergo, ut etiam ipsi perseveranter extendantur in ea quae ante sunt, et perseveranter currant, donec apprehendant in quo apprehensi sunt 35Philipp. III, 12-14 , et cognoscant sicut et cogniti sunt 36I Cor. XIII, 12 , «Adjutor eorum et protector eorum est.» Utrique enim «timent Dominum, et speraverunt in Dominum: adjutor eorum et protector eorum est.»