[vers. 11.] Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniret, nisi per charitatem: plenitudo enim legis charitas 3Rom. XIII, 10. Et cito se incomprehensibilem esse demonstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Volavit super pennas ventorum. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt.