TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14.] Non ergo christianus murmuret, videat cujus vestigia sequatur. Sed si dies bonos amat, audiat docentem et dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quid vis? Vitam et dies bonos. Audi, et fac: Contine linguam tuam a malo. Fac illud. Nolo, dicit homo miser: et linguam meam nolo continere a malo, et vitam volo, et dies bonos. Si operarius tuus tibi diceret: Et vasto istam vineam, et exigo a te mercedem: adduxisti me ad vineam ut falcitem illam et putem, concido omnia ligna utilia, praecidam ipsa robora vitium, ut non hic habeas quod colligas, et cum fecero ista, redditurus es mihi laborem meum. Nonne insanum illum diceres? nonne illum de domo tua repelleres, antequam mitteret manum ad falcem? Tales sunt homines, qui et facere volunt mala, et jurare mendacium, et blasphemare contra Deum, et murmurare, et fraudem facere, et inebriari, et litigare, et adulterari, et ligaturas adhibere, et ire ad sortilegos, et dies bonos videre. Dicitur illi: Non potes male faciens quaerere bonam mercedem. Si tu injustus es, injustus erit et Deus? Ergo quid faciam? Quid vis? Vitam volo, dies bonos volo. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: id est, nulli fraudem, nulli mendacium.