[vers. 11.] Quid ergo sequitur? Vacate. Ad quam rem? Et videte quoniam ego sum Deus. Hoc est, Non vos, sed ego sum Deus: ego creavi, ego recreo; ego formavi, ego reformo; ego feci, ego reficio. Si non potuisti facere te, quomodo potes reficere te? Hoc non videt tumultus contentiosus animi humani: cui tumultui contentioso dicitur, Vacate, id est, reprimite animos vestros a contradictionibus. Nolite argumentari et tanquam armari contra Deum: alioquin vivunt arma nondum illo igne combusta. Si autem combusta sunt, Vacate; quia non habetis unde pugnetis. Si autem vacaveritis in vobis, et a me petieritis omnia, qui primo de vobis praesumebatis, Vacate, et videbitis quoniam ego sum Deus.