Exitus mane et vespere delectabis: id est, delectabiles facis. Jam in ista vita quid nobis promittitur? Exitus delectabis mane et vespere. Sunt exitus mane; sunt exitus vespere. Mane significat prosperitatem saeculi; vespere significat tribulationem saeculi. Intendat Charitas Vestra (in utroque enim tentatur anima humana); et prosperitate ne corrumpatur, et adversitate ne frangatur. Ideo autem mane prosperitatem significat, quia mane laetum est, transacta velut tristitia noctis. Tristes autem sunt tenebrae, veniente vespera: ideo veniente quasi mundi vespera, obtulit sacrificium vespertinum. Non ergo timeat unusquisque vesperam, nec mane corrumpatur. Ecce nescio quis, ut facias mali aliquid, promisit lucrum; mane est arridet tibi ampla pecunia; mane tibi fit. Noli corrumpi, et habebis exitum mane. Si enim habes exitum, non capieris. Sic est enim promissio lucri, quasi esca in muscipula: coarctaris, et non est qua exeas; caperis in muscipula. Dedit autem tibi exitum Dominus Deus tuus, ne lucro capiaris, cum tibi dicit in corde: Ego sum divitiae tuae. Noli attendere quod mundus promittit, sed quod promittit Conditor mundi: attende quod tibi promisit Deus facienti justitiam, et contemne quod tibi promittit homo, ut abducat a justitia, et adducat ad injustitiam. Noli ergo attendere quod mundus promittit, sed quod Conditor mundi; et habebis exitum mane per Domini verbum dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur 37Matth. XVI, 26 ? Sed ille qui te promisso lucro corrumpere, et ad iniquitatem adducere non potuit, minabitur poenas, et convertet se ad inimicitias, et incipiet tibi dicere: Si hoc non feceris, ego ostendam, ego faciam; habebis me inimicum. Primo cum lucrum promittebat, mane tibi erat: modo jam vesperascit; tristis factus es. Sed qui dedit tibi exitum mane, dabit et vespere. Quomodo contempsisti mane saeculi ex luce Domini, sic contemne et vesperam ex passionibus Domini, ut dicas animae tuae: Quid mihi amplius facturus est iste quam passus est pro me Dominus meus? Teneam justitiam, non consentiam ad iniquitatem. Saeviat in carne: frangetur muscipula, et volabo ad Dominum meum qui mihi ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 38Id. X, 28 . Et de ipso corpore securitatem dedit dicens: Capillus capitis vestri non peribit 39Luc. XXI, 18 . Magnifice hic posuit, Delectabis exitus mane et vespere. Si enim non te delectet ipse exitus, non laborabis exire inde. Mittis caput in lucrum promissum, si non te delectet promissio Salvatoris. Et rursus, cedis tentanti, et terrenti, si non te delectet ille qui prior passus est, ut tibi exitum faceret. Exitus mane et vespere delectabis.