TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8, 9.] Benedicite, Gentes, Deum nostrum. Ecce repulsi sunt qui amaricant; reddita est illis ratio: aliqui conversi sunt, aliqui superbi remanserunt. Non vos terreant qui gratiam evangelicam invident Gentibus; jam venit semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes Gentes 46Gen. XII, 3. Benedicite eum in quo benedicimini; Benedicite, Gentes, Deum nostrum: et audite vocem laudis ejus. Ne vos ipsos laudetis; sed ipsum laudetis. Quae est vox laudis ejus? Quia gratia ipsius sumus, quidquid boni sumus. Qui posuit animam meam in vitam . Ecce vox laudis ejus: Qui posuit animam meam in vitam. Ergo in morte erat; in morte erat in te. Inde est quod non debuistis exaltari in vobis ipsis. Ecce in morte erat in te: ubi erit in vita, nisi in illo qui dixit, Ego sum via, veritas, et vita 47Joan. XIV, 6 ? Quomodo quibusdam credentibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 48Ephes. V, 8 . Tenebrae ergo in vobis; lux in Domino: sic mors in vobis; vita in Domino. Qui posuit animam meam in vitam. Ecce posuit animam nostram in vitam, quia credimus in eum; in vitam posuit animam nostram: sed quid deinde opus est, nisi ut perseveremus usque in finem? Et hoc quis dabit, nisi de quo consequenter dictum est, Et non dedit in motum pedes meos? Ipse posuit animam in vitam, ipse regit pedes, ne nutent, ne moveantur, et dentur in motum; ipse nos facit vivere, ipse perseverare usque in finem, ut in aeternum vivamus. Et non dedit in motum pedes meos.

Notes

  1. 46. Gen. XII, 3
  2. 47. Joan. XIV, 6
  3. 48. Ephes. V, 8