[vers. 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Ista perfectio est, ut nihil in hominem valeat malignus; et ut hoc sit in conspectu ejus, id est, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a specie sui Creatoris aeterna et incommutabili, ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat: utique ipse Dominus. Initium autem sapientiae timor Domini 1Psal. CX, 10; Eccli. I, 16: sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea quae nunc dicturus est pertinent ad incipientes.