Odisti omnes qui operantur iniquitatem: odium Dei ex illa locutione intelligendum est, qua odit peccator quisque veritatem. Videtur enim quod et illa odit quos in se manere non sinit: non autem manent, qui eam sustinere non valent. Perdes omnes qui loquuntur mendacium: hoc enim est veritati contrarium. Sed ne quis putet aliquam substantiam vel naturam veritati esse contrariam, intelligat ad id quod non est pertinere mendacium, non ad id quod est. Si enim hoc dicitur quod est, verum dicitur; si autem hoc dicitur quod non est, mendacium est. Ideo, inquit, Perdes omnes qui loquuntur mendacium; quia recedentes ab eo quod est, ad id quod non est declinantur. Multa quidem videntur pro salute aut commodo alicujus, non malitia, sed benignitate mendacia, quale illarum in Exodo obstetricum quae Pharaoni falsum renuntiaverunt 10Exod. I, 19, ut infantes filiorum Israel non necarentur. Sed etiam ista non re, sed indole laudantur; quoniam qui tantum hoc modo mentiuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Nam in iis qui perfecti sunt, nec ista mendacia inveniuntur; quibus dictum est: Sit in ore vestro, Est, est; non, non: quidquid amplius est, a malo est 11Matth. V, 37 . Nec immerito alio loco scriptum est: Os quod mentitur occidit animam 12Sap. I, 11 ; ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem pro ista temporali vita, in cujus morte non occiditur anima, sive sua, sive alterius, debere mentiri. Sed quoniam aliud est mentiri, aliud verum occultare; siquidem aliud est falsum dicere, aliud verum tacere; si quis forte vel ad istam visibilem mortem non vult hominem prodere, paratus esse debet verum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat neque mentiatur, ne occidat animam suam pro corpore alterius. Si autem hoc nondum potest; vel sola hujus necessitatis habeat mendacia, ut etiam ab istis, si sola remanserint, liberari mereatur, et Spiritus sancti robur accipere, quo quidquid perpetiendum est pro veritate contemnat. Duo sunt omnino genera mendaciorum in quibus non magna culpa est, sed tamen non sunt sine culpa, cum aut jocamur, aut ut prosimus mentimur. Illud primum in jocando, ideo non est perniciosissimum quia non fallit; novit enim ille cui dicitur, joci causa esse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Illud vero quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est: tanquam, verbi gratia, si cui gladius commendetur, et promittat se redditurum cum ille qui commendavit poposcerit; si forte gladium suum repetat furens, manifestum est tunc non esse reddendum, ne vel se occidat vel alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet duplex cor, quia ille cui commendatus est gladius, cum promittebat se redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. Verum autem occultavit et Dominus, cum discipulis nondum idoneis dixit: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis portare illa 13Joan. XVI, 12 ; et apostolus Paulus cum ait: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus 14I Cor. III, 1 . Unde manifestum est non esse culpandum, aliquando verum tacere. Falsum autem dicere, non invenitur concessum esse perfectis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 10. Exod. I, 19
- 11. Matth. V, 37
- 12. Sap. I, 11
- 13. Joan. XVI, 12
- 14. I Cor. III, 1