TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 23.] Audistis quae passus est, et quid oravit, ut eruatur ab istis: attendamus modo quare passus est. Modo jam videte, fratres, qui non est in ea sorte, propter quam passus est Christus, quare christianus est? Ecce, intelligimus quae passus est: dinumerata sunt ossa ejus, irrisus est, divisa sunt vestimenta ejus, insuper missa est sors super vestem ipsius, circumdederunt illum furentes et saevientes, et dispersa sunt omnia ossa ejus, et hic audimus et in Evangelio legimus. Videamus quare. O Christe Fili Dei, si nolles, non patereris, ostende nobis fructum passionis tuae. Audi, inquit, fructum: ego non taceo, sed surdi sunt homines. Audi, inquit, fructum quare passus sum ista omnia. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Videamus si in parte narrat nomen Dei fratribus suis. Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae cantabo te. Fit hoc modo. Sed videamus ipsa Ecclesia quae est. Nam dixit: In medio Ecclesiae cantabo te. Ecclesiam videamus, propter quam passus est.