[vers. 11.] Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Quod saepe diximus, quia illi sunt recti corde, qui sequuntur in hac vita voluntatem Dei. Voluntas Dei est aliquando ut sanus sis, aliquando ut aegrotes: si quando sanuses, dulcis est voluntas Dei, et quando aegrotas, amara est voluntas Dei; non recto corde es. Quare? Quia non vis voluntatem tuam dirigere ad voluntatem Dei, sed Dei vis curvare ad tuam. Illa recta est, sed tu curvus: voluntas tua corrigenda est ad illam, non illa curvanda est ad te: et rectum habebis cor. Bene est in hoc saeculo, benedicatur Deus qui consolatur: laboratur in saeculo, benedicatur Deus quia emendat et probat: et eris recto corde dicens, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo 42Psal. XXXIII, 2 .