Hunc autem psalmum ad eam gratiam pertinere, qua christiani sumus, testatus est apostolus Paulus: unde ipsam lectionem vobis legi voluimus. Hoc dixit Apostolus, cum commendaret justitiam quae ex fide est, adversus eos qui gloriantur de justitia quae est ex operibus, hoc ait: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 5Rom. IV, 1, 2 . Avertat ipse Deus a nobis talem gloriam, et illud potius audiamus: Qui gloriatur, in Domino glorietur 6I Cor. I, 31 . Multi enim gloriantur de operibus, et invenis multos paganos propterea nolle fieri christianos, quia quasi sufficiunt sibi de bona vita sua. Bene vivere opus est, ait: quid mihi praecepturus est Christus? Ut bene vivam? Jam bene vivo: quid mihi necessarius est Christus? Nullum homicidium, nullum furtum, nullam rapinam facio, res alienas non concupisco, nullo adulterio contaminor. Nam inveniatur aliquid in vita mea quod reprehendatur, et qui reprehenderit faciat christianum. Habet gloriam, sed non ad Deum. Non autem sic pater noster Abraham. Haec enim sententia Scripturae ad hoc vult intentionem nostram dirigere. Quia enim fatemur, et ipsa est fides nostra de sancto Patriarcha, qui placuit Deo, ut dicamus eum et noverimus ad Deum habere gloriam, ait Apostolus: Certe notum est nobis et manifestum, quia Abraham ad Deum habet gloriam: at si ex operibus justificatus est Abraham, habet gloriam, sed non ad Deum: ad Deum autem habet gloriam; non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est Abraham, unde justificatus est? Sequitur, et dicit unde: Quid enim Scriptura dicit? id est, Unde dicit Scriptura justificatum Abraham? Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam 7Rom. IV, 3; Gen. XV, 6 . Ergo ex fide justificatus est Abraham.