[«vers.» 12.] Deinceps exsequitur historiam in Librorum sanctorum veritate notissimam. «Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae in ea:» id est, in terra Chanaan. Quando ibi patres habitaverunt Abraham, Isaac et Jacob, antequam eam acciperent haereditatem, in semine suo paucissimi erant, et incolae in ea. Nonnulli autem codices habent, non, «paucissimi et incolae;» sed, «paucissimos et incolas.» Ubi apparet eos qui ista ita interpretati sunt, graecam fuisse locutionem secutos, quae transferri non potest in latinum, nisi cum ea absurditate, quae ferri omnino non possit. Si enim totam ipsam locutionem transferre conemur, dicturi sumus, «In eo esse illos numero brevi, paucissimos et incolas in ea». Quod autem ait graecus, «In eo esse illos,» hoc est latine, «Cum essent:» quod verbum non potest casus accusativus sequi, sed nominativus. Quis enim dicat, Cum essent paucissimos? sed, Cum essent paucissimi.