[vers. 8.] Et nunc: quando, inquit iste Idithun respiciens vanitatem quamdam, suspiciens veritatem quamdam, in medio positus quiddam sub se habens, quiddam supra se (sub se habet unde transilivit, supra se habet quo se extendit): Et nunc, ait, quando quiddam transilivi, quando multa calcavi, quando temporalibus jam non teneor; nondum sum perfectus, nondum accepi. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 45Rom. VIII, 24, 25. Ergo, Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Ipse est exspectatio mea, qui dedit omnia ista quae contemnam: ipse mihi dabit et se, qui est super omnia, et per quem facta sunt omnia, et a quo factus sum inter omnia, ipse est exspectatio mea Dominus. Videtis Idithun, fratres, videtis quomodo exspectet. Nemo ergo se dicat perfectum hic: decipit se, fallit se, seducit se, non potest hic habere perfectionem. Et quid prodest, quia perdit humilitatem? Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Cum venerit, jam non exspectatur; tunc erit illa perfectio: nunc autem quantumcumque transilierit Idithun, adhuc exspectat. Et substantia mea ante te est semper. Jam proficiens, jam ad ipsum tendens, et esse aliquantum incipiens: ante te est semper substantia mea. Substantia autem ista et ante homines est. Aurum habes, argentum habes, mancipia, praedia, arbores, pecora, servos; haec videri et ab hominibus possunt: est quaedam substantia ante te semper. Et substantia mea ante te est semper.