TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Neque tunc tamen, neque nunc infructuosa est vox dicentis: Attendite, populus meus, legem meam. Quae locutio nota est in omnibus litteris, quod non ait, Attende; sed, Attendite. Ex multis enim populus constat; quibus multis quod sequitur pluraliter dicitur: Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Quod est, Attendite; hoc est, Inclinate aurem vestram: et quod illic ait, legem meam; hoc ait hic, verba oris mei. Ille namque pie attendit legem Dei et verba oris ejus, cujus aurem inclinat humilitas; non cujus erigit cervicem superbia. Quod enim infunditur, concavo humilitatis excipitur, eminentia tumoris expellitur. Unde alio loco: Inclina, inquit, aurem tuam, et excipe verba intellectus 4Prov. XXII, 17 . Satis itaque admoniti sumus etiam istum psalmum hujus intellectus Asaph (quia genitivo casu in titulo positum est, hujus intellectus; non, hic intellectus) inclinata aure suscipere, id est humili pietate. Nec, ipsius Asaph dictum est; sed, ipsi Asaph: quod graeco articulo apparet, et in quibusdam latinis codicibus invenitur. Verba igitur ista intellectus sunt, id est, intelligentiae sunt quae data est ipsi Asaph; quod non uni homini, sed melius accipimus congregationi populi Dei, unde nequaquam nos alienare debemus. Quamvis enim proprie dicatur, Synagoga Judaeorum, Ecclesia vero Christianorum; quia congregatio magis pecorum, convocatio vero magis hominum intelligi solet: tamen et illam dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse potius convenit dicere, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo 5Psal. CV, 47 . Neque dedignari nos oportet, imo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum ejus, quas praevidebat cum diceret, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 6Joan. X, 16: jungendo scilicet fidelem populum Gentilium fideli populo Israelitarum, de quibus prius dixerat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 7Matth. XV, 24 . Nam et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos sicut pastor oves ab haedis 8Id. XXV, 32. Sic igitur audiamus quod dictum est, Attendite, populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei, non tanquam Judaeis, sed potius tanquam nobis, vel certe tam etiam nobis ista dicantur. Cum enim dixisset Apostolus, Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo, ita ostendens fuisse ibi etiam illos in quibus beneplacitum est Deo; continuo subjecit, « Prostrati enim sunt in deserto: » deinde adjunxit, « Haec autem figurae nostrae factae sunt, ut non simus concupiscentes mala, sicut et illi concupierunt: neque idolis servientes, sicut quidam eorum; sicut scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti et tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem haec in figura contingebant illis: scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit » 9I Cor. X, 5-11. Nobis ergo potius ista cantata sunt. Unde in hoc psalmo inter caetera dictum est: Ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et exsurgent. Porro si ille interitus a serpentibus, et ab exterminatore illa perditio, et gladii trucidatio, figurae fuerunt, sicut evidenter dicit Apostolus, cum illa omnia contigisse manifestum sit; non enim ait, In figura dicebantur, vel, In figura scripta sunt; sed, In figura, inquit, contingebant illis: quanto majore diligentia pietatis cavendae sunt poenae quarum figurae illae fuerunt! Procul dubio quippe, sicut in bonis rebus multo amplius boni est in eo quod per figuram significatur, quam in ipsa figura; ita et in malis longe utique pejora sunt quae significantur figuris, cum tanta mala sint etiam significantes figurae. Nam sicut terra promissionis, quo ille populus ducebatur, in comparatione regni coelorum nihil est, quo christianus populus ducitur: ita et poenae illae quae figurae fuerunt, cum tam sint atroces, in comparatione poenarum quas significant nihil sunt. Quas autem figuras dixit Apostolus, eas dicit iste psalmus, quantum existimare possumus, parabolas et propositiones: non in eo habentes finem, quod contigerunt; sed in eis rebus ad quas rationabili comparatione referuntur. Attendamus ergo legem Dei, populus ejus, et inclinemus aurem nostram in verba oris ejus.

Notes

  1. 4. Prov. XXII, 17
  2. 5. Psal. CV, 47
  3. 6. Joan. X, 16
  4. 7. Matth. XV, 24
  5. 8. Id. XXV, 32
  6. 9. I Cor. X, 5-11