[vers. 18, 19.] Denique quia intellexerunt hoc filii Core, quid dicunt? Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te. Quid est, et obliti non sumus te? Et inique non egimus in testamento tuo: et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua. Ecce est intellectus, quia non recessit retro cor nostrum, quia obliti non sumus te, quia inique non egimus in testamento tuo, positi in magnis tribulationibus et persecutionibus gentium. Declinasti semitas nostras de via tua. Semitae enim nostrae erant in voluptatibus saeculi; semitae nostrae erant in prosperitatibus temporalium rerum: tulisti semitas nostras de via tua, et ostendisti nobis quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam. Et declinasti semitas nostras de via tua. Quid est, declinasti semitas nostras de via tua? Tanquam diceret nobis, In tribulatione positi estis, multa patimini, multa quae amabatis in hoc saeculo, amisistis: sed non vos dimisi in via, quam angustam vos doceo. Latas semitas quaerebatis: quid vobis dico? Hac itur ad vitam sempiternam: qua vultis ambulare, ad mortem pergitis. Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per eam! Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant per illam 19Matth. VII, 13, 14 ? Qui sunt pauci? Qui tolerant tribulationes, qui tolerant tentationes, qui in istis omnibus molestiis non deficiunt; qui non ad horam gaudent ad verbum, et in tempore tribulationis tanquam orto sole arescunt 20Id. XIII, 20, 21, 23, sed habent radicem charitatis, sicut audivimus quod modo lectum est in Evangelio 21Marc. IV, 16, 17, 20, et Luc. VIII, 13, 15. Radicem, inquam, charitatis habe, ut cum sol exortus fuerit, non te urat, sed nutriat. Haec omnia venerunt super nos, et obiiti non sumus te; et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit retro cor nostrum. Sed quia haec omnia inter tribulationes facimus, jam in angusta via ambulantes, declinasti semitas nostras de via tua.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 19. Matth. VII, 13, 14
- 20. Id. XIII, 20, 21, 23
- 21. Marc. IV, 16, 17, 20, et Luc. VIII, 13, 15