Quid ergo sibi vult, quod ad ipsum titulum adhuc pertinet, quia tenuerunt eum Allophyli in Geth? Geth civitas quaedam erat Allophylorum, id est alienigenarum, utique populi longe a sanctis. Ex eo enim quod alienigenae, non utique appropinquant sanctis, sed longe sunt a sanctis. Omnes qui recusant Christum regem alienigenae fiunt. Quare alienigenae fiunt? Quia et illa vitis quamvis ab illo plantata, amara facta quid audivit? Quare conversa es in amaritudinem, vitis aliena 9Jerem. II, 21 Non dictum est, Vitis mea: quia si mea, dulcis; si amara, non mea; si non mea, utique aliena. Tenuerunt ergo eum Allophyli in Geth. Invenimus quidem, fratres, David ipsum filium Jesse, regem Israel, peregrinatum esse apud Allophylos, cum quaereretur a Saüle 10I Reg. XXI, 10; et fuit in ista civitate et apud regem civitatis hujus: sed ibi retentum esse non legimus. Ergo David nostrum Dominum Jesum Christum natum ex semine illius David, non solum tenuerunt, sed et tenent adhuc Allophyli in Geth. Geth diximus quod civitas sit. Interrogata autem interpretatio hujus nominis, indicat Torcular. Christus secundum quod caput Salvator corporis, ille natus ex virgine crucifixus, qui jam nobis exemplum resurrectionis nostrae in resurrectione suae carnis ostendit, qui sedet ad dexteram Patris, et pro nobis interpellat, est et hic, sed in corpore suo quod est Ecclesia. Corpus conjunctum est capiti suo, caput pro corpore clamat: Saule, Saule, quid me persequeris 11Act. IX, 4 ? Et corpus in capite suo est secundum Apostolum dicentem: Et simul resuscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus 12Ephes. II, 6 . Et nos ibi sedemus, et ipse hic laborat: nos ibi sedemus secundum spem, et ille hic nobiscum est secundum charitatem. Haec compago tanquam unius hominis facit duos in carne una, sponsum et sponsam. Unde et ipse Dominus dicit: Igitur jam non duo, sed una caro 13Matth. XIX, 6 . Quomodo ergo hic tenetur in Geth? Tenetur in torculari corpus ejus, id est Ecclesia ejus 14Ephes. I, 22, 23. Quid est, in torculari? In pressuris. Sed in torculari fructuosa pressura est. Uva in vite pressuram non sentit, integra videtur, sed nihil inde manat: mittitur in torcular, calcatur, premitur; injuria videtur fieri uvae, sed ista injuria sterilis non est; imo si nulla injuria accederet, sterilis remaneret.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 9. Jerem. II, 21
- 10. I Reg. XXI, 10
- 11. Act. IX, 4
- 12. Ephes. II, 6
- 13. Matth. XIX, 6
- 14. Ephes. I, 22, 23