Ille autem cuncta praestat, cuncta exhibet Deus, de quo hic dicitur, «Quoniam Dominus benefecit mihi, quoniam exemit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.» Haec enim in spe completa erga se cantat quisquis hujus carnis vinculum intelligit. Vere quippe dictum est, «Humiliatus sum, et salvum me fecit:» sed et illud Apostolus verum dicit, Quoniam «spe salvi facti sumus» 20Rom. VIII, 24 . Et de morte quidem quod exempti sumus, recte dicitur jam esse completum, ut mortem intelligamus non credentium, de qualibus ait, «Dimitte mortuos sepelire mortuos suos» 21Matth. VIII, 22 : et illud in superiore psalmo: «Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum» 22Psal. CXIII, 17, 18 . Ex hac ergo morte potest recte intelligere homo fidelis jam exemptam esse animam suam, eo ipso quod ex infideli fidelis effecta est: unde ipse Salvator, «Qui credit in me,» inquit, «transitum facit a morte ad vitam» 23Joan. V, 24 . Caetera vero spe completa sunt in eis qui nondum ex hac vita emigrarunt. Nunc enim cum lapsus nostros periculosissimos cogitamus, non cessant a lacrymis oculi: tunc autem eximet oculos nostros a lacrymis, quando et pedes a lapsu. Quia tunc nullus erit lapsus ambulantium pedum, quando infirmae carnis nullum erit lubricum. Nunc vero, quamvis firma sit via nostra, quae Christus est; tamen quia carnem nobis, quam jubemur edomare, substernimus; in ipso prorsus opere quo eam subditam castigamus, non in ea cadere magnum est: non autem in ea labi, quis potest?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 20. Rom. VIII, 24
- 21. Matth. VIII, 22
- 22. Psal. CXIII, 17, 18
- 23. Joan. V, 24