[vers. 21.] Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron. Quare hoc addiderit, indagare aliquantum difficile est. Adjuvate ergo nos intentione vestra, quia post ipsos duos versus finis erit, et Psalmi, et sermonis; ne forte cum aliquid restare arbitramini, timore laboris minus ad praesens attendatis. Cum dixisset, In mari est via tua, quod intelligimus, in gentibus; et semitae tuae in aquis multis, quod intelligimus, in populis multis, adjunxit: Et vestigia tua non agnoscentur. Et quaerebamus a quibus non agnoscerentur; et subjecit continuo, Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron: id est, ab ista plebe tua quae deducta est in manu Moysi et Aaron, vestigia tua non cognoscentur. Quare ergo positum est, nisi increpandi et exprobrandi causa, In mari est via tua? Unde in mari est via tua, nisi quia exclusa est a terra tua? Expulerunt Christum, noluerunt esse suum Salvatorem aegri: ille autem coepit esse in Gentibus, et in omnibus gentibus, in multis populis. Salvae factae sunt etiam reliquiae populi illius. Remansit foris ingrata multitudo, et claudicans Jacob femoris latitudo 36Gen. XXXII, 31. Latitudo enim femoris intelligitur in multitudine generis, et facta est in majori parte Israelitarum turba quaedam vana et insipiens, quae non agnosceret vestigia Christi in aquis. Deduxisti sicut oves plebem tuam, et non te cognoverunt. Tanta cum illis bona fecisti! mare divisisti, inter aquas per aridam trajecisti, persequentes inimicos fluctibus operuisti, in deserto egentibus manna pluisti, deducens eos in manu Moysi et Aaron; et expulerunt te a se, ut in mari esset via tua, et vestigia tua non cognoscerent.