TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Quia dixi: Nequando insultent in me inimici mei, et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Iterum redit ad infirmitatem corporis sui, et rursus caput illud attendit pedes suos: non sic est in coelo, ut deserat quod habet in terra: attendit plane, et videt nos. Aliquando enim, ut est ista vita, commoventur pedes nostri, et labuntur in aliquo peccato: ibi exsurgunt linguae nequissimae inimicorum. Hinc ergo intelligimus, etiam cum tacebant quid quaerebant. Loquuntur tunc aspere immites, gaudentes se invenisse quod dolere debuerunt. Et dixi: Ne aliquando insultent in me inimici mei. Dixi hoc, et tamen forte ad emendationem fecisti eos magna loqui de me, dum moverentur pedes mei, id est elati sunt, multa mala dixerunt, cum commoverer. Misereri enim debuerunt infirmis, non insultare; quomodo Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis. Et complectitur quare: intendens, inquit, teipsum, ne et tu tenteris 56Gal. VI, 1 . Non erant isti tales, de quibus dicit, Et dum commoverentur pedes mei, in me magna locuti sunt: sed erant tales de quibus alibi dicit, Qui me premunt, exsultabunt si motus fuero 57Psal. XII, 5 .

Notes

  1. 56. Gal. VI, 1
  2. 57. Psal. XII, 5