[vers. 13.] Quoniam tu benedices justum: haec est benedictio, gloriari in Deo, et inhabitari a Deo. Ista sanctificatio conceditur justis; sed ut justificentur, praecedit vocatio, quae non est meritorum, sed gratiae Dei: omnes enim peccaverunt,et egent gloria Dei 30Rom. III, 23. Quos enim vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, hos et glorificavit 31Id. VIII, 30. Quia ergo vocatio non meritorum nostrorum, sed benevolentiae et misericordiae Dei est, subjecit dicens: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos; bona enim voluntas Dei praecedit bonam voluntatem nostram, ut peccatores vocet in poenitentiam. Et ipsa sunt arma quibus expugnatur inimicus, contra quem dicitur: Quis accusabit adversus electos Dei? et, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 32Ibid., 31, 33 . Si enim adhuc cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis reconciliati, salvi erimus ab ira per ipsum 33Id. V, 9, 10 . Hoc est invictissimum scutum, quo repellitur inimicus desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum.