TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed tamen quid faciendum est? Gratis absconderunt mihi corruptionem muscipulae suae. Quid est, gratis? Quibus nihil mali feci, quibus nihil nocui. Vane exprobraverunt animam meam. Quid est, vane? Falsa dicentes, nihil probantes. Veniat illis muscipula, quam ignorant. Magnifica retributio, nihil justius. Illi absconderunt muscipulam, ut ego ignorarem: illis veniat muscipula, quam ignorant. Nam ego scio muscipulam ipsorum. Quae autem muscipula illis ventura est? Illa quam ignorant. Audiamus ne forte dicat illam: Veniat illis muscipula, quam ignorant. Forte aliam illi absconderunt, alia illis ventura est? Non: sed quid? Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur 29Prov. V, 22. Inde decipiuntur, unde decipere voluerunt. Inde illis nocebitur, unde nocere conati sunt. Sequitur enim: Et captio quam occultaverunt, comprehendat illos. Tanquam si quisquam veneni calicem praeparet alicui, et oblitus ebibat: et tanquam si foveam fodiat quisquam, in quam quisque inimicus ejus in tenebris incidat; et ille oblitus quod foderat, ambulans ea via prior illuc cadat. Prorsus, fratres mei, ita credite, ita certi estote: ita si est in vobis excellentior prudentiae ratio, videte atque perspicite: Nemo malus non sibi prius nocet. Sic enim esse putate malitiam, quomodo ignem. Incendere vis aliquid: illud quod admoves, prius ardet, nisi ardeat, non incendit. Facula est, hanc faculam apponis ut aliquid incendat: numquid non ipsa facula quam apponis, prior ardet, ut aliquid possit incendere? Malitia ergo procedit ex te, et quem prius vastat nisi te? Quo profunditur ramum laedit, ubi radicem habet non laedit? Et quidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat fieri potest: ut autem tibi non noceat, fieri non potest. Nam quid nocitum est sancto viro Job, de quo praelocuti sumus? Quomodo in alio psalmo dicitur, Sicut novacula acuta fecisti dolum 30Psal. LI, 4 . Quid fit de acuta novacula? Capilli, res superfluae deciduntur. Quid ergo facis ei quem vis nocere? Si nequam tibi ad malum consentiat cui vis nocere, non malitia tua ei nocitura est, sed sua: si autem intus ipse malitia careat, et cor mundum subdat illi voci dicenti, Salus tua ego sum, forinsecus oppugnas, interiorem hominem non expugnas: malitia tamen tua ab interiore tuo procedit, te prius inanem reddit. Tu putris es intus, unde iste vermis processit; intus nihil integrum dereliquit. Et captio quam occultaverunt, comprehendat eos: et in muscipula incidant in ipsa. Non quod putabas forte paulo ante cum audires, Veniat illis muscipula, quam ignorant, id est, quasi aliquid aliud ex occulto inevitabile. In qua ergo? In ipsa iniquitate, quam mihi absconderunt. Nonne hoc factum est Judaeis? Dominus eorum iniquitatem vicit, illi iniquitate sua victi sunt. Ille surrexit pro nobis, illi mortui sunt in se.

Notes

  1. 29. Prov. V, 22
  2. 30. Psal. LI, 4