[vers. 4.] Et quid sequitur? Confundantur et revereantur requirentes animam meam: ad hoc enim illam requirunt, ut perdant. Nam utinam bene quaerant! In alio quippe psalmo hoc reprehendit in hominibus, quia non erat qui requireret animam ipsius: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam 19Psal. CXLI, 5 . Quis est ille qui dicit: Non est qui requirat animam meam ? Numquid forte ille est, de quo tanto ante praedictum est, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 20Psal. XXI, 17-19 ? Jam omnia ista ante oculos eorum fiebant, et nemo erat qui requireret animam ejus. Invocemus ergo, fratres, ut dicat animae nostrae: Salus tua ego sum; et aperiat aures ejus, ut audiat dicentem: Salus tua ego sum. Dicit enim, sed quidam obsurdescunt: unde audiunt potius persequentes inimicos in tribulatione constituti. Si aliquid deest, si in angusto est anima, in inopia temporalium, quaerit auxilium plerumque a daemonibus, arreptitios daemonum vult consulere, sortilegos quaerit: persecutores illam hostes invisibiles adierunt, intraverunt, expugnaverunt, captivaverunt, vicerunt dicendo: Non est salus illi in Deo ejus. Obsurduit contra vocem dicentem: Salus tua ego sum. Dic animae meae: Salus tua ego sum, ut confundantur et revereantur requirentes animam meam, cui dicis tu: Salus tua ego sum. Audiam dicentem mihi: Salus tua ego sum. Aliam salutem non requiram, praeter Dominum Deum meum. De creatura mihi salus suggeritur; ab ipso est: et si levo oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi; non tamen a montibus, sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram 21Psal. CXX, 1, 2. In ipsis temporalibus angustiis per hominem subvenit Deus; salus tua ipse est. Per angelum subvenit Deus; salus tua ipse est. Omnia illi subjecta sunt, et ad istam quidem vitam temporalem subvenit, alii inde, alii inde: aeternam vitam non dat nisi de se. Ecce in angustiis constituto non subest quod quaeris, sed adest quem quaeris. Et illum quaere qui deesse nunquam potest. Subtrahantur quae dedit; numquid subtrahitur qui dedit? Reddantur quae dederat; numquid ipsae sunt divitiae cum reddita fuerint illa, et non ille qui subtraxerat probando, et reddidit consolando? Consolatur enim quando nobis ista non desunt. Consolatur tanquam in via, sed si nos intelligamus viam: quia tota ista vita, et omnia quibus uteris in hac vita, sic tibi debent esse tanquam stabulum viatori, non tanquam domus habitatori. Memento peregisse te aliquid, restare aliquid: divertisse te ad refectionem, non ad defectionem.