TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13, 14.] Delicta enim quis intelligit? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 37Luc. XXIII, 34. Ideo, inquit. iste est servus qui custodit hanc dulcedinem, suavitatem charitatis, amorem unitatis. Ego, inquit, ipse qui custodio, rogo te, quoniam delicta quis intelligit? ne mihi ut homini quaedam subrepant, et quibusdam ut homo praeoccuper, Ab occultis meis munda me, Domine. Hoc ergo cantavimus, ecce ad hoc loquendo pervenimus. Dicamus, et cum intellectu cantemus, et cantando oremus, et orando impetremus: dicamus, Ab occultis meis munda me, Domine. Quis enim delicta intelligit? Si videntur tenebrae, intelliguntur delicta. Denique quando nos delicti poenitet, in luce sumus. Nam quando quisque ipso delicto involutus est, quasi obtenebratis opertisque oculis non videt delictum: quia si tibi legatur et carnis oculus, nec aliud vides, nec hoc unde tegitur vides. Ergo Deo dicamus, qui novit videre quod purget, novit inspicere quod sanet; illi dicamus: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo. Delicta, inquit, mea inquinant me, delicta aliena affligunt me: ab his munda me, ab illis parce. Tolle mihi ex corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem: hoc est. Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Nam ista duo genera delictorum, propria simul et aliena, etiam primitus in exordio claruerunt: diabolus suo delicto cecidit, Adam alieno dejecit. Hic ipse Dei servus custodiens judicia Dei, in quibus retributio multa, et in alio psalmo sic orat: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me 38Psal. XXXV, 12 . Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, hoc est, Ab occultis meis munda me, Domine; et manus peccatorum non moveant me, hoc est, Ab alienis parce servo tuo.

Notes

  1. 37. Luc. XXIII, 34
  2. 38. Psal. XXXV, 12