TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum, cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum. Repetitio sententiae est. Quod ante ait consilium, hoc ait postea cogitationes cordis: et quod supra ait manet in aeternum, hoc ait postea in saecula saeculorum. Repetitio, confirmatio est. Ne autem putetis, fratres, quia dixit cogitationes cordis, quasi sedere Deum, et cogitare quid agat, et exquirere consilium faciendi aliquid vel non faciendi. Tuae sunt istae, o homo, tarditates: usque in velocitatem currit verbum ejus. Quando potest mora esse cogitationis in illo verbo, quod unum est, et omnia complectitur? Sed dicuntur cogitationes Dei, ut tu intelligas, ut secundum te audeas erigere cor vel ad verba tuae infirmitati similia: quia res ipsa multum est ad te. Cogitationes cordis ejus in saecula saeculorum. Quae sunt cogitationes cordis ejus, et quod est consilium Domini quod manet in aeternum? Contra quod consilium utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania 52Psal. II, 1? Quando quidem Dominus reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Unde igitur consilium Domini manet in aeternum, nisi de nobis ante praescivit et praedestinavit 53Ephes. I, 4? Quis tollit praedestinationem Dei? Ante mundi constitutionem vidit nos, fecit nos, emendavit nos, misit ad nos, redemit nos: hoc ejus consilium manet in aeternum, haec ejus cogitatio manet in saecula saeculorum. Fremuerunt gentes tunc aperte fluctuantes et saevientes, contabescant nunc tanquam inclusae et congregatae in utrem: habuerunt liberas audacias, habeant truces et amaras cogitationes. Quando possunt destruere quod ille cogitavit, et manet in aeternum?

Notes

  1. 52. Psal. II, 1
  2. 53. Ephes. I, 4