TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Si dicebam, Narrabo sic: id est, docebo sic. Quomodo docturus es? Quia non est scientia in Altissimo? quia non scit Deus? Hanc sententiam vis proferre, quia sine causa juste vivunt qui juste vivunt, quia perdidit homo justus servitutem suam, quia magis Deus malis favet, aut neminem curat? hoc vis dicere, hoc narrare? Reprimit se, auctoritate compescente. Qua auctoritate? Vult homo aliquando erumpere in istam sententiam; sed revocatur Scripturis dicentibus ut semper bene vivatur, dicentibus quia Deus curat res humanas, quia discernit inter pium et impium. Ergo et iste volens jam istam proferre sententiam, revocat se. Et quid ait? Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Reprobavi generationem filiorum tuorum, si narrabo sic: generationem justorum reprobabo. Sicut et quaedam habent exemplaria: Ecce generationi filiorum tuorum cui concinui? id est, cui filiorum tuorum concinui? id est, cui congrui, cui accommodatus sum? Dissonui ab omnibus, si sic doceo. Concinit enim qui consonat; qui autem non consonat, non concinit. Aliud dicturus sum quam dixit Abraham, quam dixit Isaac, quam dixit Jacob, quam dixerunt Prophetae? Illi enim omnes dixerunt quia curat Deus res humanas: ego dicturus sum quia non curat? Majorne in me prudentia, quam in illis? majorne intellectus in me quam in illis? Saluberrima auctoritas revocavit cogitationem ab impietate.