[«vers.» 30-32.] Cum autem dixisset, «Et lege tua miserere mei;» de beneficiis ejus quae jam consecutus est, quodammodo, si dici potest, praescribit, ut impetret caetera quae nondum est consecutus. Ait enim: «Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis; Domine, noli me confundere. Viam veritatis elegi,» ubi currerem: «judicia tua non sum oblitus,» ut currerem. «Adhaesi testimoniis tuis,» cum currerem: «Domine, noli me confundere;» quo curro pertendam, quo tendo perveniam. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 122Id. IX, 16 . Denique sequitur: «Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.» Non currerem, nisi dilatasses cor meum. Prorsus isto versu exponitur quemadmodum dictum sit, «Viam veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus, adhaesi testimoniis tuis.» Cursus est quippe iste viae mandatorum Dei. Et quia potius ejus beneficia quam sua merita Domino allegat; tanquam diceretur ei, Quomodo istam viam cucurristi, eligendo, et Dei judicia non obliviscendo, et ejus testimoniis adhaerendo, an per teipsum ista potuisti? Non, ait. Quid ergo? «Viam mandatorum tuorum,» inquit, «cucurri cum dilatasti cor meum.» Non ergo per proprium, et quasi nullius tuae opis indigum arbitrium meum; sed «cum dilatasti cor meum.» Cordis dilatatio, justitiae est delectatio. Haec munus est Dei, ut in praeceptis ejus non timore poenae angustemur, sed dilectione, et delectatione justitiae dilatemur. Hanc enim nobis promittit latitudinem ejus dicens: «Habitabo in eis, et deambulabo» 123II Cor. VI, 16 . Quam enim latum est ubi deambulat Deus! in hac latitudine diffunditur charitas in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 124Rom. V, 5 . Unde etiam dictum est, «Et in plateis tuis discurrant aquae tuae» 125Prov. V, 16 : platea quippe de verbo graeco a latitudine nomen accepit; quoniam graece πλατὺ dicitur latum. Hae sunt aquae de quibus Dominus clamat, «Qui sitit veniat ad me. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus:» et exponens Evangelista quid dixerit, «Hoc autem,» inquit, «dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui credituri erant in eum» 126Joan. VII, 37-39 . Multa dici possent de ista cordis latitudine, sed hujus sermonis jam contradicitur longitudini.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 122. Id. IX, 16
- 123. II Cor. VI, 16
- 124. Rom. V, 5
- 125. Prov. V, 16
- 126. Joan. VII, 37-39