TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc autem dico, charissimi, ne forte quia diximus, Carne autem legi peccati, putetis consentiendum esse desideriis vestris carnalibus. Etsi non possunt modo nisi esse desideria carnalia, non est illis consentiendum. Propterea non dixit Apostolus. Non sit peccatum in vestro mortali corpore; novit enim quia quamdiu mortale est, est ibi peccatum: sed quid ait? Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quid est, non regnet? Ipse exposuit: Ad obediendum, inquit, desideriis ejus 20Rom. VI, 12 . Sunt desideria, existunt; desideria non tu obaudis desideriis tuis, non sequeris ipsa desideria, non illis consentis: est tibi peccatum, sed amisit regnum, quando jam in te non regnat peccatum; postea inimica novissima destruetur mors 21I Cor. XV, 26. Quid enim nobis promittitur, quoniam dictum est: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati 22Rom. VII, 25? Audi promissionem: quia non semper erunt in carne desideria illicita. Etenim resurget, et mutabitur; et cum mutata fuerit caro ista mortalis in spirituale corpus, jam nullis concupiscentiis saecularibus, jam nullis terrenis delectationibus titillabit animam, nec avertet a contemplatione Dei. Fit ergo in ea quod dicit Apostolus, « Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum suum qui habitat in vobis » 23Id. VIII, 10, 11. Vivificatis ergo corporibus nostris, erit pax vera ubi locus est Dei: sed praecedat confessio. Notus in Judaea Deus: confitere ergo prius. In Israel magnum nomen ejus: nondum vides in specie; vide ex fide, et fiet in te quod sequitur Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Sion interpretatur Contemplatio. Quid est contemplatio? Contemplabimur enim Deum facie ad faciem 24I Cor. XIII, 12. Hic nobis promittitur, in quem modo non videntes credimus. Quomodo gaudebimus cum viderimus eum? Fratres, si modo tantum gaudium in nobis facit promissio, quantum est factura redditio? Reddetur enim nobis quod promisit. Et quid promisit? Seipsum, ut in facie ipsius, et illius contemplatione gaudeamus; et non aliquid aliud delectabit nos, quia nihil est melius illo qui fecit omnia quae delectant. Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion: id est, in contemplatione quadam et speculatione facta est habitatio ejus in Sion.

Notes

  1. 20. Rom. VI, 12
  2. 21. I Cor. XV, 26
  3. 22. Rom. VII, 25
  4. 23. Id. VIII, 10, 11
  5. 24. I Cor. XIII, 12