[vers. 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum in accolentium circuitu: multi accolunt in circuitu meo, et reprehendunt me quotidie. Quanta mala dicunt in malos christianos, quae maledicta perveniunt ad omnes Christianos! Numquid enim dicit, qui maledicit, aut qui reprehendit Christianos, Ecce quae faciunt non boni christiani? Sed, Ecce quae faciunt Christiani: non separat, non discernit. Illi tamen ista dicunt, qui accolunt in circuitu, id est, circumeunt, et non intrant. Quare circumeunt, et non intrant? Quia rotam temporis amant: non intrant ad veritatem, quia non amant aeternitatem; temporalibus dediti tanquam rotae constricti, de quibus alibi dicitur, Pone principes eorum ut rotam 69Psal. LXXXII, 14 ; et alibi, In circuitu impii ambulant 70Psal. XI, 9 . Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt. Quid est, ut acciperent animam meam consiliati sunt? Ut consentirem pravitatibus eorum. Illis enim qui maledicunt, et non intrant, parum est quia non intrant; et ejicere hinc volunt vituperando. Si ejecerunt te de Ecclesia, acceperunt animam tuam, id est, tenuerunt consensionem tuam; et eris in circuitu, non in mansione.