TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Interrogate et dicite, «Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? montes, quia gestiistis velut arietes; et colles, sicut agni ovium?» Quid est, o saeculum, quod tua impedimenta cesserunt? quid est, o tot millia toto orbe fidelium, huic mundo renuntiantium, quod ad vestrum Dominum convertimini? Quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: «Euge, bone serve, quoniam in paucis fidelis fuisti, supra multa te constituam?» quid est quod gaudetis, quibus in fine dicetur: «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi» 22Matth. XXV, 21, 34 ?

Notes

  1. 22. Matth. XXV, 21, 34