TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: et ideo ipsi temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum 10Joan. XI, 48; et irruentes in lapidem offensionis 11Rom. IX, 32 et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt: quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei justitiam, et suam volentibus constituere 12Id. X, 3. Nos vero surreximus , et erecti sumus: nos vero ut populus Gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham 13Matth. III, 9 qui non sectabamur justitiam, apprehendimus eam 14Rom. IX, 30, et surreximus; nec viribus nostris, sed per fidem justificati erecti sumus.

Notes

  1. 10. Joan. XI, 48
  2. 11. Rom. IX, 32
  3. 12. Id. X, 3
  4. 13. Matth. III, 9
  5. 14. Rom. IX, 30