TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Confessionem et decorem induisti.» Ante decorem confessionem posuit, decus in pulchritudine. Quaeris pulchritudinem; bonam rem quaeris. Sed quare quaeris pulchritudinem, o anima? Ut amet te sponsus tuus; etenim displices ei foeda. Ille enim qualis est? «Speciosus forma prae filiis hominum.» Osculari vis foeda pulchrum; sed non attendis quia tu iniquitatibus plena es. «Diffusa est» autem «gratia in labiis tuis.» Sic enim de illo dictum est: «Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea adolescentulae dilexerunt te» 7Psal. XLIV, 3 . Est ergo quidam formosus, est quidam pulcher «prae filiis hominum;» etsi filius hominis, tamen «prae filiis hominum.» Huic tu placere vis, o anima humana, o una in multis? Audiamus Ecclesiam; quia erat illis anima una et cor unum in Deum 8Act. IV, 32 : hanc alloquitur Psalmus. Vis ei placere? Non potes, quamdiu deformis es: quid facies ut pulchra sis? Prius tibi displiceat deformitas tua, et tunc ab illo ipso cui vis placere pulchra, mereberis pulchritudinem. Ipse enim erit reformator tuus, qui fuit formator tuus. Ergo prius attende quae sis, ne audeas ire foeda in pulchri oscula. Et quid intuens, inquis, me videbo? Posuit tibi speculum Scripturam suam; legitur tibi: «Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt» 9Matth. V, 8 . Speculum in hac lectione propositum est: vide si hoc es quod dixit; si nondum es, geme ut sis. Renuntiabit tibi speculum faciem tuam: sicut speculum non senties adulatorem, sic nec te palpes. Hoc tibi ostendit nitor ille quod es: vide quod es; et si tibi displicet, quaere ut non sis. Si enim cum foeda sis, tibi ipsi adhuc displices, pulchro jam places. Quid ergo? Quoniam displicet tibi foeditas tua, incipis ei in confessione; sicut alibi dicitur: «Incipite Domino in confessione» 10Psal. CXLVI, 7 . Primo accusa foeditatem tuam: foeditas enim animae de peccatis, de iniquitatibus. Accusando foeditatem tuam incipe confiteri, a confessione incipis decorari: quo decorante, nisi specioso forma prae filiis hominum?

Notes

  1. 7. Psal. XLIV, 3
  2. 8. Act. IV, 32
  3. 9. Matth. V, 8
  4. 10. Psal. CXLVI, 7