Sed quare hoc facis? quare avertis faciem tuam, ut turbentur? «Auferes spiritum eorum, et deficient.» Spiritus eorum, superbia eorum erat: gloriantur, sibi tribuunt, seipsos justificant. A verte ergo faciem tuam, ut turbentur: aufer spiritum eorum, et deficiant; clament ad te, «Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Ne avertas faciem tuam a me» 237Psal. CXLII, 7 . «Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur.» Invenit se homo poenitens de peccato suo, quia non habebat vires ex se; et confitetur Deo, dicens se esse terram et cinerem. O superbe, conversus es in pulverem tuum , ablatus est spiritus tuus; jam non te jactas, non te extollis, non te justificas; vides quia de pulvere factus es, et avertente faciem suam Domino, in tuum pulverem recidisti. Roga ergo, confitere pulverem tuum et infirmitatem tuam.