TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si ergo de hac intelligendum est quod in psalmi hujus prophetia canitur, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, ut venisse Gentes accipiamus in Ecclesiam, non credendo, sed persequendo, id est, eam invasisse voluntate delendi atque omnino perdendi, sicut tot persecutionum exempla monstrarunt; oportet ut quod sequitur, Polluerunt templum sanctum tuum, non in lignis et lapidibus, sed in ipsis intelligatur hominibus, de quibus, tanquam lapidibus vivis, construi dicit apostolus Petrus domum Dei 31I Petr. II, 5. Unde et apostolus Paulus apertissime dicit, Templum Dei sanctum est, quod estis vos 32I Cor. III, 17 . Hoc itaque templum persecutores in his utique polluerunt, quos ad negandum Christum, terrendo vel cruciando coegerunt, atque ut idolis supplicarent, vehementer instando fecerunt: quorum multos poenitentia reparavit, atque ab illa inquinatione mundavit. Poenitentis enim vox est: « Et a delicto meo munda me; » et, « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis » (Psal. L, 4, 12) . Jam vero quod sequitur, « Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam: » et ipsa Ecclesia hoc nomine recte intelligitur, « Jerusalem libera, mater nostra, de qua scriptum est, Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum » 33Gal. IV, 26, et Isai. LIV, 1. « In custodiam pomorum, » quod dictum est, desertionem intelligendam existimo quam fecit vastitas persecutionis: id est, velut custodiam pomorum; quia deseruntur pomorum custodiae, cum poma transierint. Et certe quando Gentilibus persequentibus Ecclesia deserta visa est, in coelestem mensam spiritus martyrum, tanquam de horto dominico multa et suavissima poma, transierunt.

Notes

  1. 31. I Petr. II, 5
  2. 32. I Cor. III, 17
  3. 33. Gal. IV, 26, et Isai. LIV, 1