[vers. 2.] Nonne id egit institutio in nomine Christi Vigiliarum istarum, ut ex isto loco citharae pellerentur? Et ecce ipsae jubentur sonare: Confitemini, inquit, Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Nemo convertat cor ad organa theatrica. Quod ei jubetur, in se habet, sicut alibi dicitur: In me sunt Deus vota, quae reddam laudis tibi 10Psal. LV, 12 . Meminerunt qui pridem affuerunt, quando quid intersit inter psalterium et citharam, sicut potuimus, sermone discrevimus, et ad intellectum omnium perducere interim conati sumus: quantum autem effecerimus, viderint qui audierunt. Et nunc non importune repetimus, ut in ista diversitate duorum instrumentorum musicorum, diversitatem factorum humanorum inveniamus, significatam per haec, implendam autem per vitam nostram. Cithara lignum illud concavum tanquam tympanum pendente testudine, cui ligno chordae innituntur, ut tactae resonent: non plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum cui superjacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur tremefactae, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canorae reddantur: hoc ergo lignum cithara in inferiore parte habet, psalterium in superiore. Haec est distinctio. Jubemur autem modo confiteri in cithara, et psallere in psalterio decem chordarum. Non dixit in cithara decem chordarum, neque in hoc psalmo, neque, si non fallor, alicubi. Legant, et considerent melius et otiosius filii nostri Lectores: tamen quantum mihi videor meminisse, multis locis invenimus psalterium decem chordarum, citharam decem chordarum nusquam mihi lectum occurrit. Mementote citharam ex inferiore parte habere quo sonat, psalterium ex superiore. Ex inferiore vita, id est terrena, habemus prosperitatem et adversitatem, unde Deum laudemus in utroque, ut semper sit laus ejus in ore nostro, et benedicamus Dominum in omni tempore 11Psal. XXXIII, 2. Est enim quaedam terrena prosperitas, est quaedam terrena adversitas: ex utroque laudandus est Deus, ut citharizemus. Quae est terrena prosperitas? Cum sani sumus secundum carnem, cum abundant omnia quibus vivimus, cum incolumitas nostra servatur, cum fructus large proveniunt, cum solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 12Matth. V, 45. Haec omnia ad vitam terrenam valent. Quisquis inde non laudat Deum, ingratus est. Numquid quia terrena, ideo non Dei sunt? Aut ideo alter ea dare cogitandus est, quia dantur et malis? Multiplex est enim misericordia Dei, patiens est, longanimis. Inde magis significat quid servet bonis, cum ostendit quanta donet et malis. Adversitates autem, ex inferiore utique parte, de fragilitate generis humani, in doloribus, in languoribus, in pressuris, in tribulationibus, in tentationibus. Ubique laudet Deum qui citharizat. Non attendat quia inferiora sunt, sed quia et regi et gubernari non possunt, nisi ab illa Sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 13Sap. VIII, 1. Non enim coelestia regit, et terrena deserit: aut non illi dicitur, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades 14Psal. CXXXVIII, 7, 8 ? Ubi ergo deest qui nusquam non est? Ergo confitere Domino in cithara. Sive tibi abundet terrenum aliquid, gratias age illi qui dedit; sive tibi desit, vel forte damno tibi auferatur, cithariza securus. Non est enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus; certus in Deo tuo, tange chordas in corde, et dic tanquam in cithara in inferiore parte bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 15Job I, 21.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 10. Psal. LV, 12
- 11. Psal. XXXIII, 2
- 12. Matth. V, 45
- 13. Sap. VIII, 1
- 14. Psal. CXXXVIII, 7, 8
- 15. Job I, 21