[vers. 6.] In sole posuit tabernaculum suum: in manisfestatione Ecclesiam suam, non in occulto, non quae lateat, non velut opertam; ne forte fiat sicut operta super greges haereticorum. Dictum est et cuidam in Scriptura sancta, Quoniam tu in occulto fecisti, patieris in sole 31II Reg. XII, 12 : hoc est, occulte malum fecisti, poenas patieris in omnium manifestatione. In sole ergo posuit tabernaculum suum. Quid tu, haeretice, fugis in tenebras? Christianus es? audi Christum. Servus es? audi dominum. Filius es? audi patrem: emendare, revivisce. Dicamus et de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 32Luc. XV, 32 . Non mihi dicas, Utquid me quaeris, si perii? Ideo enim te quaero, quia periisti. Noli, inquit, me quaerere: hoc sane vult iniquitas, qua divisi sumus; sed non vult charitas, qua fratres sumus. Improbus non essem, si quaererem servum meum; et improbus dicor, quia quaero fratrem meum? Sic sapiat in quo fraterna charitas non est, ego tamen quaero fratrem meum. Irascatur, dum tamen quaeratur, qui inventus placatur. Quaero, inquam, fratrem meum, et interpello non contra illum, sed pro illo Dominum meum: nec dicam interpellans, Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem 33Luc. XII, 13; sed, dic fratri meo ut teneat mecum haereditatem. Quid ergo erras. frater? quid per angulos fugis? quid latitare conaris? In sole posuit tabernaculum suum. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Puto quod agnoscas eum. Ille tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ipse in sole posuit tabernaculum suum: hoc est, ille tanquam sponsus, cum Verbum caro factum est, in utero virginali thalamum invenit; atque inde naturae conjunctus humanae, tanquam de castissimo procedens cubili, humilis misericordia infra omnes, fortis majestate super omnes. Hoc est enim, gigas exsultavit ad currendam viam: natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit; cucurrit viam, non haesit in via. Idem ipse ergo sponsus qui haec fecit, ipse posuit in sole, hoc est in manifestatione, tabernaculum suum, hoc est sanctam Ecclesiam suam.