TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci. Quid est hoc? Coram hominibus enim non erat adulterata uxor aliena, et maritus occisus? Nonne omnes noverant quod David fecerat? Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci? Quia tu solus sine peccato. Ille justus punitor, qui non habet quod in illo puniatur: ille justus reprehensor, qui non habet quod in illo reprehendatur. Tibi soli, inquit, peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Cui dicat, fratres, cui dicat difficile est advertere. Deo utique loquitur, et manifestum est quomodo Deus Pater non est judicatus. Quid est, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris? Videt futurum judicem judicandum, judicandum a peccatoribus justum, et in eo vincentem, quia quod in illo judicaretur non erat. Solus enim in hominibus verum dicere potuit homo Deus: Si invenistis in me peccatum, dicite 11Joan. VIII, 46. Sed forte erat quod homines latebat, et non inveniebant illi quod erat quidem, sed manifestum non erat? Alio loco ait, Ecce venit princeps mundi, acutus inspector omnium peccatorum: ecce, inquit, venit princeps mundi hujus, morte affligens peccatores praepositus mortis; invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum 12Sap. II, 24. Ecce, inquit, venit princeps mundi hujus (dixit haec proximus passioni), et in me nihil inveniet, nihil peccati, nihil morte dignum, nihil damnatione dignum. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc 13Joan. XIV, 30, 31 . Patior, inquit, indignus pro dignis, ut eos dignos faciam vita mea, pro quibus indigne patior mortem illorum. Huic itaque nullum habenti peccatum dicit in praesentia propheta David: Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Superas enim omnes homines, omnes judices, et qui se putat justum, coram te injustus est: tu solus juste judicas, injuste judicatus, qui potestatem habes ponendi animam tuam, et potestatem habes iterum sumendi eam 14Id. X, 18. Vincis ergo cum judicaris. Omnes homines superas, quia plus es quam homines, et per te facti sunt homines.

Notes

  1. 11. Joan. VIII, 46
  2. 12. Sap. II, 24
  3. 13. Joan. XIV, 30, 31
  4. 14. Id. X, 18