TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod vero adjungit, «Et compeditos corde in sapientia:» alii codices non habent, «compeditos,» sed, «eruditos.» Verbum enim graecum ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui injiciunt, sicut scriptum est, «pedem in compedes ejus» 26Eccli. VI, 25 (non utique pedem corporis, sed pedem cordis), et ejus velut aureis vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et ipsos enim «compeditos,» vel «eruditos corde in sapientia» sic notos Deus fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Judaeorum et Gentilium detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui carnaliter judicant.

Notes

  1. 26. Eccli. VI, 25