TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 18.] Et justitia ejus super filios filiorum.» Retributionem dicit, «super filios filiorum.» Quam multi sunt servi Dei non habentes filios, quanto minus «filios filiorum?» sed filios nostros dicit opera nostra; «filios filiorum,» mercedem operum nostrorum. «Justitia ejus super filios filiorum, custodientibus testamentum ejus.» Videant ne putent omnes ad se pertinere quod dictum est: eligant, cum licet. «Custodientibus,» inquit, «testamentum ejus, et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea.» Jam te disponebas extollere, et forte reddere mihi Psalterium, quod ego non teneo, aut totam Legem memoriter pronuntiare. Plane in memoria melior me, melior quovis justo, si justus ad verbum Legem non tenet: sed vide ut praecepta teneas. Sed quomodo teneas? Non memoria, sed vita. «Memoria retinentibus mandata ejus:» non ut reddant ea; sed, «ut faciant ea.» Jam forte modo perturbatur uniuscujusque anima. Quis tenet omnia mandata Dei? quis tenet omnes Litteras Dei? Ecce volo non solum memoria tenere, sed et operibus meis facere: sed quis tenet omnia memoria? Noli timere; non te onerat. «In duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae» 67Matth. XXII, 40 . Sed totam Legem volo tenere. Tene, si potes, quando potes, quomodo potes. Quamcumque paginam interrogaveris, hoc tibi respondebit: Quod tenes, tene; charitatem tene: «Finis praecepti est charitas» 68I Tim. I, 5 . Noli cogitare de multitudine ramorum; radicem tene, et tota arbor in te est. «Et memoria retinentibus mandata ejus ut faciant ea.»

Notes

  1. 67. Matth. XXII, 40
  2. 68. I Tim. I, 5