TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 13.] Tu vero, Domine, in aeternum manes.» Mei dies sicut umbra declinaverunt, et tu in aeternum manes: temporalem salvet aeternus. Non enim quia ego cecidi, et tu senuisti: nam viges ad me liberandum, qui viguisti ad me humiliandum. «Tu vero; Domine, in aeternum manes; et memoriale tuum in generationem et generationem. Memoriale tuum,» quia non oblivisceris; «in generationem,» non unam, sed «generationem et generationem:» promissionem quippe habemus vitae praesentis et futurae 52I Tim. IV, 8 .

Notes

  1. 52. I Tim. IV, 8