TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Et tamen illi tanquam generatio prava et amaricans, apposuerunt adhuc peccare ei: id est, non credere. Nam hoc est peccatum de quo arguit Spiritus mundum, sicut Dominus dicit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me 60Id. XVI, 9 . Et exacerbaverunt Altissimum in siccitate: quod alii codices habent, in inaquoso, quod de graeco est expressius, nec aliud quam siccitatem significat. Utrum in illa eremi siccitate, an potios in sua? Quia licet bibissent de petra, non ventres, sed mentes aridas habebant, nulla virentes fecunditate justitiae. In qua siccitate magis fideliter Deo supplices esse debuerant, ut qui satietatem donaverat faucibus, aequitatem donaret et moribus. Ad eum quippe fidelis anima clamat, Oculi mei videant aequitatem 61Psal. XVI, 2 .

Notes

  1. 60. Id. XVI, 9
  2. 61. Psal. XVI, 2