TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 1.] Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.» Videtis inchoatam esse laudem Dei, et usque ad finem Psalmi laus ipsa perducitur. Denique titulus Psalmi est, «Laus ipsa David.» Et quoniam dictus est David, qui venit ad nos ex semine David 2Rom. I, 3 , ipse autem rex noster est, regens nos, et introducens nos in regnum suum: intelligitur «Laus ipsi David,» Laus ipsi Christo. Christus autem secundum carnem David, quia filius David: secundum divinitatem autem Creator David, et Dominus David. Denique et Apostolus cum honoraret primum populum Dei, unde et Apostoli ipsi crediderunt, et multae Ecclesiae primae factae sunt, facientes in multis hominum millibus quod modo in Evangelio dives unus audivit, et tristis abscessit 3Matth. XIX, 21, 22 ; id est, vendentes omnia quae habebant, et distribuentes pauperibus, et perfectionem in Domino requirentes 4Act. II, 41-47; et IV, 4, 32-35 : cum ergo laudaret ipsum populum primum, sic ait: «Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula» 5Rom. IX, 5 . Quia itaque ex ipsis Christus secundum carnem, ideo David: quia vero ipse est super omnia Deus benedictus in saecula, ideo, «Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam,» inquit, «nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.» Forte «in saeculum,» Hic; «in saeculum» autem «saeculi,» In aeternum. Modo ergo incipe laudare, si in aeternum laudaturus es. Qui laudare non vult in transitu hujus saeculi, obmutescet cum venerit saeculum saeculi. Proinde sequentibus versibus prope hoc dixit.

Notes

  1. 2. Rom. I, 3
  2. 3. Matth. XIX, 21, 22
  3. 4. Act. II, 41-47; et IV, 4, 32-35
  4. 5. Rom. IX, 5