Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Tale genus est hominum, inter quos dolet et gemit corpus Christi. Si tale hoc hominum genus est, non multos parturimus: quantum videtur occurrere cogitationibus nostris, perpauci sunt; et difficile est ut incurramus in hominem qui dicat in corde suo, Non est Deus 5Psal. XIII, 1 : tamen sic pauci sunt, ut inter multos timendo hoc dicere, in corde suo dicant, quia ore dicere non audent. Non ergo multum est quod jubemur tolerare; vix invenitur: rarum hominum genus est qui dicant in corde suo, Non est Deus. An vero alio intellectu discussum invenitur esse in pluribus, quod in paucis et raris et pene in nullis esse putabamus? Prodeant in medium qui male vivunt, inspiciamus facta flagitiosorum, facinorosorum sceleratorumque hominum, quorum magna turba est; qui fovent quotidie peccata sua, qui factis in consuetudinem versis etiam verecundiam perdiderunt: haec tanta hominum multitudo est, ut inter eos positum corpus Christi, vix audeat reprehendere quod non cogitur admittere, et pro magno sibi putet servari integritatem innocentiae, ne faciat quod culpare jam per consuetudinem, aut non audeat, aut si ausus fuerit, facilius erumpat reprehensio et reclamatio eorum qui male vivunt, quam vox libera eorum qui bene vivunt. Et isti tales sunt, ut dicant in corde suo: Non est Deus. Tales convinco. Unde convinco? Facta sua Deo placere arbitrantur. Non ergo ait, Aliqui dicunt; sed, Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Qui usque adeo credunt esse Deum, ut eidem Deo arbitrentur placere quod faciunt. Atqui si intelligas prudens quia imprudens dixit in corde suo, Non est Deus, si advertas, si intelligas, si discutias: qui putat Deo placere facta mala, non eum putat Deum. Si enim Deus est, justus est; si justus est displicet, ei injustitia, displicet iniquitas. Tu autem cum putas ei placere iniquitatem, negas Deum. Si enim Deus est cui displicet iniquitas, tibi autem non videtur Deus cui displicet iniquitas, non est autem Deus nisi cui displicet iniquitas, cum dicis in corde tuo, Favet Deus iniquitatibus meis, nihil aliud dicis quam, Non est Deus.