[vers. 7.] Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit, sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum hujus saeculi: de talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste 7Philipp. I, 17. Argentum igne examinatum terrae. Ipsa eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam 8Isai. XI, 2. Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur κατὰ Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes, beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici 9Matth. V, 3-9 : de quibus sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset, dictum est, Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum 10Id. VII, 29 : quod pertinet ad id quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo.